next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


A Romulo tempora regum septem


Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. [2] Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius im- [p. 6] perium contendisse Virtus et Fortuna videantur. [3] Qua re cum, si quid aliud, hoc quoque operae pretium sit cognoscere, tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent, qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque insemel universam magnitudinem eius ostendere Si quis ergo populum Romanum quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat, [4] ut coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque eius inveniet. [5] Prima aetas 1sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia. [6] Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum quinquaginta annis patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit. [7] Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii et quasi robusta maturitas. [8] A Caesare Augusto in 2 [p. 8] saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.


Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. [2] Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui. [3] Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit. [4] Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. [5] Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. [6] Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, 3 [p. 10] adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios, [7] hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur. [8] Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium 4an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. [9] Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex. [10] 5Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. [11] Caeninensium captum ac direptum est 6 7 [p. 12] oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit. [12] Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose 8pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. [13] Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. [14] Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. [15] Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur. [16] 9His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est. [17] Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius 10 11 [p. 14] ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. [18] Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.


Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem. [2] Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,12ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: [3] haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. [4] Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.


Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui 13 [p. 16] in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. [2] Itaque mirum in modum exercitata 14iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. [3] Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. [4] Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat. [5] Sicrarum alias decusunius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro. [6] Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,15et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide 16Albanus. Nam Fidenate bello missi 17in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam. [7] Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi man- 18 19 20 21 [p. 18] dasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. [8] Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset; [9] prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.


Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia, [2] pari avo 22ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.


Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens 23accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. [2] Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites 24quatenus Attius Naevius numerum augeri 25prohibebat, vir summus augurio. [3] Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, 26 27 28 29 [p. 20] [4] quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. ‘Atqui hocinquitagitaram, an 30cotem illam secare novacula possem’; 31 [5] et augur "potes ergo," inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. [6] Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, 32sumpta sunt.


Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. [2] Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. [3] Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,33aetatis, artium 34 35 36 37 [p. 22] officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic 38maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.


Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. [2] Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. [3] Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. [4] Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. [5] Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, 39Suessa Pometia. [6] Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans- [7] fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi 40superbia sileret, 41respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit. [8] Quod cum inauguraretur, ceden- 42 43 44 45 [p. 24] tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus. [9] Placuit vatibus contumacia 46numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus 47aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit- [10] tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat 48libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. [11] Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

1

2 gradus—aetas NL: quattuor gradibus romae aetas B.

3 See Introduction, p. x.

4

5

6 increpat saltu dubium NL: increpat saltu transiluit dubium B.

7 rex Iordanis cod. Rehd.: res BINL.

8

9

10 haec dolose Rossbachius: non dolo sed puella B I: nec dolos sed puella N.

11 vocabantur: vocabatur B I.

12

13 discripsit N I: descripsit B L.

14

15

16

17

18 exercitata Iordanis cod. Emmeranus: exercitate B: exercita N.

19 parricidium Iordanis cod. Emmeranus: parricidam B I N L.

20 nec diu in fide L I: nec desit deinde B.

21 missi L: misit B N I.

22

23

24

25

26 pari avo F. E. Koehlerus: pravo N: raro B.

27 petens: potens B.

28 equites add. Iahnius.

29 augeri L I: augure B.

30

31

32

33

34 an ora. B 1.

35 possem: posse B 1.

36 ea ante sumpta add. B: dei. Iahnius.

37 dignitatis: dignitas B.

38

39

40

41

42 sic: si B.

43 Gabii N: gravii B.

44 quasi Titzius: qna B I: quae N L.

45 sileret Hauptius: sic codd.

46

47

48

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: